monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 12, 4
Reprimo ergo stylum, et unde multa dicere voluissem, et, ut aestimo, debuissem, breviter dico ad quid ista praemisi. Una quidem causa est, sola tamen non est. Hanc ad praesens dicam, reliquas suo tempori reservabo. Carthusiensis ordinis et propositi instituta quantum dilexerim, quantum diligam, quantum veneratus sim, quantum amplectar, noverunt multi: ego vero magis, Deus autem maxime.